Königin Richza aus Polen, verfügte, dass nach ihrem Tod, ihre Güter in Saalfeld und Coburg dem Erzbischof und Stift Köln zufallen sollten.
Sachsen-Coburgische Historia
Original von Georg Paul Hönn
Eignete Königin Richza aus Polen ihre Güter zu Saalfeld und Coburg Annoni Erzbischoffen zu Cölln und dem S. Peters Stifft daselbsten zu / allein mit dieser Ausnahme / daß sie solche noch Zeit lebens geniessen möge. Das hierüber ausgehändigte Diploma ist wohl werth / diß Orths mit einzurucken: In nomine Sanctae & individuae Trinitatis. Anno secundus, divina praestante misericordia, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus. Considerans ego quod fecit mihi Dominus magna quipotens est, anxius factus sum pro eo, quod vix invenirem, quae retribuerem Domino pro omnibus, quae retribuit mihi, his curis aestuanti mihi divina pietas viam aperuit, quo pergens eo, quo desideraveram attingere speraveram, scilicet ut ampliando Ecclesioam dono mihi commissam his qui me praecesserunt viris toto pene terrarum urbe tum sanctitate, tum patrimonio, tum generis claritate conspicius (ut pace illorum dicam) me studiosius operante, parem illis factum esse dicere non formidem, inde occadione date Richezam Reginam super quibusdam praediis SALEFELDT videlicet &Coburgk, quatenus de his precariam consentiens ea S. Petro Coloniae traderet, convenimus. Quod cum in aditu primo parum ad vorum responderet, voluntas Dei fuit, ut non longo post tempore, quod quaerebamus, prosperum ac felicem haberet exitum. Unde notum esse volumus cunctis tam futuris quam praesentibus Domini Dei &S. Petri fidelibus, qualiter Starethare quidam vir ingenuus &Comes miles ipsius Reginae praecepto atque petitione Dominiae suae, SALFELDE castellum com omnibus &universis ad haec pertinentibus terris ac silvis, forestis atque piscationibus, pratis, pascuis &familiis &quicquid ipsa proprietate habere visa est, exceptis servientibus S. Petro Coloniae ad usum Archiepiscopo Christiano Advocato tradidit jure perpetuo possidendum: eo videlicet tenrore, ut ipsius praedii usumfructum domina Richeza usque in finem vutae suae tenerat, ea quoque ratione ac firmissimo interdicto, ne unquam aliquis Archiepiscoporum per concambium vel cuiquam in beneficium dando SALEFELDT, vel ad hoc pertinentia a Dominatu suo faciant alienari, nisi forte quantum nos cum ejusdem Reginae consilio pro anima nostra, nec non ipsius suorumque parentum per monasteria Coloniae distribuendorum ex ipso statuerimus, sed &decimam vestimentorum sive cujuscunque generis pannorum, nec non &lodicum, mellis &cere in usum monachorum in Brunvvilre Regina disposuit. Nos quoque pro devotione Christianissimae Reginae non multa quidem a nobis quaerenti, quanta tamen ipsa proposuerat, in precariam ejus concessimus, has videlicet villas dominicatus nostri ei tradentes usque in finem vitae suae, cum omni utilitate possidendas, Gedtebach, Brickenheim, Wictoto, Mosendorff, Muotersheim, Blasheim, Zuovero. Insuper annis eo tenore facta sunt, ut si quis vel Rex, vel Episcopus, sive ipse ego, vel aliquis successotum meorum de his omnibus aliquid minuere, vel aliquo modo mutare, nisi ipsa petente, tentaverit, odium Dei &S. Petri incurrat, ipsaque sit potens, SALEFELDE &amnia ei pertinentia recipere, eisque ut propriis uti. Anno ab incarnatione D. N. Juse Christi, M. L. VII. Indictione X. VII. Kalend. Julii, facta est haec traditio in SALEFELDEN secundum legem &ritum gentis.